HOME SUMMA PRAYERS FATHERS CLASSICS CONTACT
CATHOLIC ENCYCLOPEDIA
CATHOLIC SAINTS INDEX 
CATHOLIC DICTIONARY 

Keep Site Running

The Life And Writings Of Saint Patrick -Saint Patrick

(A). Canons attributed to a Synod of Bishops, consisting of S. Patrick, Auxilius, and Isserninus

INCIPIT SINODUS EPISCOPORUM, ID EST PATRICII, AUXILII, ISSERNINI.—Gratias agimus Deo Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Presbiteris et diaconibus et omni clero PATRICIUS, AUXILIUS, ISSERNINUS, EPISCOPI. salutem.

Satius nobis neglegentes præmonere, quam culpare quæ facta sunt; Solamone dicente, “Melius est arguere [quam] irasci.” Exempla difinitionis nostræ inferius conscripta sunt, et sic inchoant:—

1. Si quis in questionem captivis quæsierit in plebe suo jure, sine permisione, meruit excommonicari.

2. Lectores denique cognoscant, unusquisque, ecclesiam in qua psallat.

3. Clericus vagus non sit in plebe.

4. Si quis permissionem acciperit, et collectum sit pretium, non plus exigat quam quod necessitas poscit.

5. Si quid supra manserit, ponat super altare pontificis, ut detur alii indigenti.

6. Quicunque clericus ab hostiario usque ad sacerdotem sine tunica visus fuerit, atque turpitudinem ventris et nuditatem non tegat, et si non more Romano capilli ejus tonsi sint, et uxor (ejus) si non velato capite ambulaverit, pariter a laicis contempnentur, et ab Ecclesia separentur.

7. Quicunque clericus ussus, neglegentiæ causa, ad collectas mane vel vespere non occurrerit, alienus habeatur, nisi forte jugo servitutis sit detentus.

8. Clericus si pro gentili homine fideiusor fuerit in quacunque quantitate, et si contigerit (quod mirum non est) per astutiam aliquam gentilis ille clerico fallat, rebus suis clericus ille solvat debitum; nam si armis compugnaverit cum illo, merito extra Ecclesiam computetur.

9. Monachus et virgo, unus ab hinc, et alia ab aliunde, in uno hospitio non commaneant, nec in uno curru a villa in villam discurreant, nec adsidue invicem confabulationem exerceant.

10. Si [quis] incœptum boni operis ostenderit in psallendo, et nunc intermisit, et comam habeat; ab Ecclesia excludendus, nisi statui priori se restituerit.

11. Quicunque clericus ab aliquo excommonicatus fuerit, et alius eum susciperit, ambo coæquali pœnitentia utantur.

12. Quicunque Christianus excomminicatus fuerit, nec ejus elimosina recipiatur.

13. Elimosinam a gentibus offerendam in Ecclesiam recipi non licet.

14. Christianus qui occiderit, aut fornicationem fecerit, aut more gentilium ad aruspicem juraverit, per singula cremina annum pœnitentiæ agat; impleto, cum testibus veniat, anno pœnitentiæ, et postea resolvetur a sacerdote.

15. Et qui furtum fecerit, demedium pœniteat; viginti diebus cum pane; et, si fieri potest, rapta repræsentet; sic in Ecclesiam renuetur.

16. Christianus qui crediderit esse lamiam in sæculo, quæ interpretatur striga, anathema[ti]zandus, quicunque super animam famam istam imposuerit; nec ante in Ecclesiam recipiendus, quam ut idem creminis, quod fecit, sua iterum voce revocet, et sic pœnitentiam cum omni diligentia agat.

17. Virgo quæ voverit Deo permanet kasta, et postea nubserit carnalem sponsum, excommonis sit, donec convertatur: si conversa fuerit, et dimiserit adulterium, pœnitentiam agat; et postea non in una domo nec in una villa habitent.

18. Si quis excommonis fuerit, nec nocte pascharum in ecclesiam non introeat, donec pœnitentiam recipiet.

19. Mulier Christiana, quæ acciperit virum honestis nuptîs, et postmodum discesserit a primo, et junxerit se adulterio; quæ hæc fecit, excommonis sit.

20. Christianus qui fraudat debitum cujuslibet ritu gentilium, excommonis sit, donec solvat debitum.

21. Christianus cui dereliquerit aliquis, et provocat eum in judicium, et non in Ecclesiam, ut ibi examinetur causa; qui sic fecerit, alienus sit.

22. Si quis tradiderit filiam suam viro honestis nuptîs, et amaverit alium, et consentit filiæ suæ, et acceperit dotem, ambo ab Æcclesia excludantur.

23. Si quis presbiterorum ecclesiam ædificaverit, non offerat antequam adducat suum pontificem, ut eam consecret; quia sic decet.

24. Si quis advena ingressus fuerit plebem, non ante baptizet, neque offerat, neque consecret, nec ecclesiam ædificet, [do]nec permissionem accipiat ab Episcopo: nam qui a gentibus sperat permissionem, alienus sit.

25. Si quæ a religiosis hominibus donata fuerint, diebus illis quibus pontifex in singulis habitaverit Ecclesiis, pontificalia dona (sicut mos antiquus) ordinare ad Episcopum pertinebunt, sive ad ussum necessarium, sive egentibus distribuendum, prout ipse Episcopus moderabit.

26. Si quis vero clericus contra venerit, et dona invadere fuerit deprehensus, ut turpis lucri cupidus ab Ecclesia sequestretur.

27. Clericus Episcopi in plebe quislibet novus ingressor, baptizare et offerre illum non licet, nec aliquid agere; qui si sic non faciat, excommonis sit.

28. Si quis clericorum excommonis fuerit, solus, non in eadem domo cum fratribus, orationem facit, nec offer[r]e nec consecrare licet, donec se faciat emendatum; qui si sic non fecerit, dupliciter vindicetur.

29. Si quis fratrum accipere gratiam Dei voluerit, non ante baptizetur quam ut XLmum agat.

30. Æpiscopus quislibet, qui de sua in alteram progreditur parruchiam, nec ordinare præsumat, nisi permissionem acceperit ab eo, qui in suo principatu est; die Dominica offerat tantum susceptione, et obsequi hic contentus sit.

31. Si quis conduxerit e duobus clericis, quos discordare convenit per discordiam aliquam, prolatum uni e duobus hostem ad interficiendum, homicidam congruum est nominari: qui clericus ab omnibus rectis habetur alienus.

32. Si quis clericorum voluerit iuvare captivo, cum suo pretio illi subveniat; nam si per furtum illum inviolaverit, blasp[h]emantur multi clerici per unum latronem; qui sic fecerit, excommonis sit.

33. Clericus qui de Britanis ad nos venit sine epistola, etsi habitet in plebe, non licitum ministrare.

34. Diaconus nobiscum similiter, qui inconsultu suo abbate sine literis in aliam parruchiam absentat, nec cibum ministrare decet; et a suo presbitero, quem contempsit, per pœnitentiam vindicetur. Et monachus inconsultu abbate vagulus debet vindicari.

Finiunt Sinodi Distituta.

(B).—Single Canons attributed to S. Patrick

1. PATRICIUS, DE UNITATE ET SUBDITORUM * * *. Quis ergo audet scindere unitatem, quam nemo hominum solverevel reprehendere potest? “Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, et nulla erat separatio in eis, nec quisquam ex bonis suis dicebat esse aliquid, sed erant illis omnia commonia: […] gratia quoque erat magna super illos omnes; nec vero in eis aliquis indigens; nam quicunque possessores agrorum aut domorum erant, vendentes adferebant pretia illorum et ponebant ante Apostolorum [pedes], et dividebatur unicuique ut opus erat […] Quidam autem vir, nomine Annanias, cum Safirra uxore sua […]; et adferens partem aliquam ante pedes Apostolorum […]: dixit autem Petrus illi, Annanias, cur implevit Satanas cor tuum ad mentiendum Spiritui Sancto, ut fraudem faceres de pretio agri? Nonne manens tibi manebat, et venditum in tua potestate erat? Quare posuisti in corde tuo facere hoc malum? Non es hominibus mentitus sed Deo. Audiens autem Annanias hæc verba cecidit et expiravit.” [MS. C.C.C.C. 279 (olim O. 20), fol. 59–62: and partly in S., I. 54; and W., I. 3. 4.]

2.—Canon of S. Patrick from the Book of Armagh.

Item quicumque similiter per industriam atque injuriam vel nequitiam malum quodque opus contra familiam seu paruchiam ejus perficerit, aut prædicta ejus insignia dispexerit, ad libertatem examinis ejusdem Airddmachæ præsulis recte judicantis perveniet caussa totius negotionis, cæteris aliorum judicibus prætermissis.

Item quæcumque causa valde difficilis exorta fuerit atque ignota cunctis Scotorum gentium judicibus, ad cathedram Archiepiscopi Hibernensium id est Patricii, atque hujus antestitis examinationem recte refferenda.

Si vero in illa cum suis sapientibus facile sanari non poterit caussa prædictæ negotionis ad sedem Apostolicam decrevimus esse mittendam, id est ad Petri Apostoli cathedram auctoritatem Romæ urbis habentem.

Hii sunt qui de hoc decreverunt, id est, Auxilius, Patricius, Secundinus, Benignus. Post vero exitum Patricii sancti alumpni sui valde ejusdem libros conscripserunt.

(C).—Canons of a Second Synod attributed to S. Patrick

I. De habitatione cum fratribus peccatoribus.

De eo quod mandastis de habitatione cum fratribus peccatoribus, audite Apostolum dicentem, “Cum hujusmodi ne cibum quidem sumere.” Non ejus escas sumas cum eo. Cæterum si bos sis et trituras, hoc est, si doctor es et doces, “non obturatur tibi os,” et “dignus es mercede tua;” sed “oleum peccatoris non impinguet caput tuum” sed corripe adhuc et argue.

II.—De oblationibus eorum.

Contentus tegmento et alimento tuo, cætera dona iniquorum reproba, quia non sumit lucerna nisi quod alitur.

III. De pœnitentia post ruinas.

Statuitur ut abbas videat, cui attribuetur potestas alligandi et solvendi; sed aptior est, juxta Scripturæ exempla, veniam. Si vero cum fletu et lamentatione et lugubri cum veste sub custodia, pœnitentia brevis quam longa, et remissa cum temperamentis.

IV. [De excommunicato repellendo].

Audi Dominum dicentem, “Si tibi non audierit, sit tibi velut gentilis et publicanus.” Non maledices sed repelles excommunicatum a communione, et mensa, et missa, et pace; et si hæreticus est, post unam correptionem devita.

V. De suspectis causis.

Audi Dominum dicentem, “Sinite utraque crescere usque ad messem;”—hoc est, “donec veniat, Qui manifestabit consilia cordium;”—ne judicium ante diem judicii facias. Vide Iudam ad mensam Domini. et latronem in paradiso.

VI. De vindictis Ecclesiœ.

Audi item Dominum dicentem, “Qui effuderit sanguinem innocentem, sanguis ipsius effundetur;” sed ab eo qui portat gladium; dictator autem vindictæ innocens habetur. De cæteris autem per legem Evangelicam, ab eo loco in quo ait. “Et eum qui aufert aliquid a te, ne repetas;” sed libenter, si ipse quid referat, humiliter recipias.

VII. De baptismatis incertis.

Statuunt ne rebaptizati [sint], qui symboli traditione[m] a quocunque acceperunt, quia non inficit semen seminantis iniquitas. Sin vero, non est rebaptizare sed baptizare. Non baluendos autem lapsos a fide credamus, nisi per impositionem manus accepi[antur].

VIII. De reis autem abstractis ab Ecclesia.

Non ad reorum defensionem facta est Ecclesia; sed judicibus persuadendum est, ut spiritali morte eos occiderent, qui ad sinum matris Ecclesiæ confugiunt.

IX. De lapsis post gradum.

Audi canonica instituta. Qui cum gradu cecidit, sine gradu surgat. Contentus nomine tantum, amittat ministerium: nisi qui tantum a conspectu Domini peccans non recessit.

X. desideratur.

XI. De separatione sexuum post lapsum.

Consideret unusquisque in conscientia sua, si amor et desiderium cessavit peccati, quia corpus mortuum non inficit corpus alterius mortui; sin vero, separentur.

XII. De oblatione pro defunctis.

Audi Apostolum dicentem, “Est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis.” Et Dominus, “Nolite donare sanctum canibus.” Qui enim in vita sua non merebitur sacrificium accipere, quomodo post mortem illi poterit adjuvare?

XIII. De sacrificio.

In nocte Paschæ, si fas est ferre foras, non foras fertur, sed fidelibus deferatur. Quid aliud significat quod in una domo sumitur agnus, quam [quod] sub uno fidei culmine creditur et communicator Christus?

XIV. De abstinentia votiva vel lega’i a cibis.

Statutum, ut [post] Christi adventum sponsi nullas ratas leges inveniat jejunii. Quid autem inter Novatianum et Christianum interest, nisi quod Novatianus indesinenter, Christianus vero per tempus abstineat; ut locus, et tempus et persona per omnia observetur.

XV. De relinquenda vel docenda patria.

Docenda patria prius, per exemplum Domini; et derelinquenda postea si non proficiet, juxta exemplum Apostoli. Sed qui potest facere, licet periclitatur, ubique doceat, et se ostendat; qui vero non potest, taceat et abscondat. Alius quippe ab Jesu in domum suam mittitur, alius sequi jubetur.

XVI. De falsis Episcopis.

Qui non secundum Apostolum electus est ab altero Episcopo, est damnandus; deinde ad reliquam plebem declinandus et degradandus.

XVII. De prœposito monachorum.

Monachi sunt, qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate Episcopi vel abbatis. Non sunt autem monachi, sed vactro-periti (hoc est, contemptores soliciti). Ad vitam perfectam in ætate perfecta (hoc est, a viginti annis) debet unusquisque constringi, non adteseando sed voto perficiendo: ut est illud, “Unusquisque sicut proposuit corde suo faciat;” et, “Ut vota mea reddam in conspectu Domini,” et reliqua. Quo voto vivitur, situs locorum coartat, si superabundantia in omnibus devitetur in vita; quia in frigore et nuditate, in fame et siti, in vigiliis et jejuniis, vocati sunt.

XVIII. De tribus seminibus Evangeliorum.

Centesimum Episcopi et doctores, qui omnibus omnia sunt; sexagesimum clerici, et viduæ, qui continentes sunt; tricesimum laici, qui fideles sunt, qui perfecte Trinitatem credunt. His amplius non est in messe Domini. Monachos vero et virgines cum centesimis jungimus.

XIX. Qua œtate baptizandi sunt.

Octavo die chatechumeni sunt; postea, solemnitatibus Domini baptizantur, id est, Pascha, et Pentecoste, et Epiphania.

XX. De parrociis.

Cum monachis non est dicendum, quorum malum est inauditum, qui unitatem vero plebis non incongrue suscepimus.

XXI. De retinendis vel dimittendis monachis.

Unusquisque fructum suum in Ecclesia, in qua, imbutus est, perfruatur; nisi causa majoris profectus ad alterius ferre permissa abbatis cogat. Si vero ex[t]i[t]erit causa utilior, cum benedictione dicatur, “Ecce Angus Dei;” non quod sua sunt singuli quærentes, sed quæ Iesu Christi: vocationis autem causam non permittunt subditos discurrere.

XXII. De sumenda Eucharistia post lapsum.

Post examinationem carceris sumenda est; maxime autem in nocte Paschæ, in qua qui non communicat, fidelis non est. Ideo brevia sunt et stricta apud eos spatia, ne anima fidelis intereat tanto tempore jejuna medicinæ; Domino dicente, “Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis.”

XXIII. De juramento.

“Non jurare omnino.” De hoc consequente lectionis series docet non adjurandam esse creaturam aliam, nisi Creatorem: ut prophetis mos est,—“Vivit Dominus,” et, “Vivit anima mea,” et, “Vivit Dominus Cui assisto hodie.” Finis autem contradictionis est nisi Domino. Omni enim quod amat homo, hoc et juratur.

XXIV. De contentione duorum absque testibus.

Statuunt, ut per quatuor sancta evangelia, antequam communicet, testatur, quid probatur; et deinde sub judice fama relinquatur.

XXV. Do toro fratris defuncti.

Audi decreta synodi,—“Superstes frater thorum defuncti fratris non ascendat:”—Domino dicente, “Erunt duo in carne una:” ergo uxor fratris tui soror tua est.

XXVI. De meretrice conjuge.

Audi Dominum dicentem,—“Qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur.” Item,—“Adultera lapidetur:”—id est, huic vitio moriatur, ut desinat crescere quæ non desinit mœchari. Item, si adulterata fuerit mulier, nunquid revertitur ad virum suum priorem. Item, “Non licet viro dimittere uxorem, nisi ob causam fornicationis:”—ac si dicat, ob hanc causam; unde, si ducat alteram velut post mortem prioris, non vetant.

XXVII. De voluntate virginis vet patris in conjugio.

Quod vult pater, faciat virgo, quia caput mulieris vir Sed requirenda est a patre voluntas virginis, dum “Deus reliquit hominem in manu consilii sui.”

XXVIII. De primis vel secundis votis.

Eadem ratione observanda sunt prima vota, et prima conjugia, ut secundis prima non sint irrita, nisi fuerint adulterata.

XXIX. De consanguinitate in conjugio.

Intelligite quid Lex loquitur, non minus nec plus: quod autem observatur apad nos, ut quatuor genera dividantur, nec vidisse dicunt nec legisse.

XXX. De vindicandis adsuetis.

Nunquam vetitum; licet. Verum observandæ sunt leges jubilei, hoc est, quinquaginta anni, ut non adfirmetur inserta vice ratio temporis. Et ideo omnis negotia[tio] subscriptione Romanorum confirmanda est.

XXXI. De gentilibus qui ante baptismum credunt, quam pœnitentiam habeant.

Remittuntur quidem omnium peccata in baptismo; sed qui cum fideli conscientia infidelis temporarius vixit, ut fidelis peccator judicandus est.

Finit Patricii Synodus.






This file is licensed under the Creative Commons Attribution 2.0 Generic license. Attribution: Sicarr




Copyright ©1999-2023 Wildfire Fellowship, Inc all rights reserved