HOME SUMMA PRAYERS RCIA CATECHISM CONTACT
CATHOLIC ENCYCLOPEDIA
CATHOLIC SAINTS INDEX 
CATHOLIC DICTIONARY 


Support Site Improvements

ABRIDGED from Suarez. Opp. t. 17, p. 7—Ed. Venet. 1746:—

1. Statuendum est B. Virginem fuisse a Christo redemptam, quia Christus fuit universalis redemptor totius generis humani, et pro omnibus hominibus mortuus est.—p. 15.

2. Præterea constat indiguisse Virginem redemptione, quia nimirum descendebat ex Adamo per seminalem generationem.—p. 7.

3. Tanquam certum statuendum est, B. Virginem procreatam esse ex viri et fœminæ commixtione carnali, ad modum aliorum hominum. Habetur certâ traditione et communi consensu totius Ecclesiæ.—p. 7.

4. Absolute et simpliciter fatendum B. Virginem in Adam peccasse.—p. 16.

5. B. Virgo peccavit in Adamo, ex quo tanquam ex radice infecta per seminalem rationem est orta; hæc est tota ratio contrahendi originale peccatum, quod est ex vi conceptionis, nisi gratia Dei præveniat.—p. 16.

6. Certum est B. Virginem fuisse mortuam saltem in Adamo. Sicut in Christo vitam habuit, ita et in {126} Adam fuit mortua. Alias B. Virgo non contraxisset mortem aliasve corporis pœnalitates ex Adamo; consequens [autem] est omnino falsum. Habuit B. Virgo meritum mortis saltem in Adamo. Illa vere habuit mortem carnis ex peccato Adami contractam.—p. 16.

7. B. Virgo, ex vi suæ conceptionis fuit obnoxia originali peccato, seu debitum habuit contrahendi illud, nisi divinâ gratiâ fuisset impeditum.—p. 16.

8. Si B. Virgo non fuisset (ut ita dicam) vendita in Adamo, et de se servituti peccati obnoxia, non fuisset vere redempta.—p. 16.

9. Dicendum est, potuisse B. Virginem præservari ab originali peccato, et in primo suæ conceptionis instanti sanctificari.—p. 17.

10. Potuit B. Virgo ex vi suæ originis esse obnoxia culpæ, et ideo indigere redemptione, et nihilominus in eodem momento, in quo erat obnoxia, præveniri, ne illam contraheret.—p. 14.

11. Dicendum B. Virginem in ipso primo instanti conceptionis suæ fuisse sanctificatam, et ab originali peccato præservatam.—p. 19.

12. Carnem Virginis fuisse carnem peccati … verum est, non quia illa caro aliquando fuit subdita peccato aut informata anima carente gratia, sed quia fuit mortalis et passibilis ex debito peccati, cui de se erat obnoxia, si per Christi gratiam non fuisset præservata.—p. 22.

13. Quod B. Virgo de se fuerit obnoxia peccato, (si illud revera nunquam habuit) non derogat perfectæ ejus sanctitati et puritati.—pp. 16, 17. {127}

Cornelius à Lapide, Comment. in Ep. ad Rom. v. 12, says:—

The Blessed Virgin sinned in Adam, and incurred this necessity of contracting original sin; but original sin itself she did not contract in herself in fact, nor had it; for she was anticipated by the grace of God, which excluded all sin from her, in the first moment of her conception.

In 2 Ep. ad Corinth. v. 15:—

All died, namely, in Adam, for in him all contracted the necessity of sin and death, even the Deipara; so that both herself and man altogether needed Christ as a Redeemer and His death. Therefore the Blessed Virgin sinned and died in Adam, but in her own person she contracted not sin and the death of the soul, for she was anticipated by God and Gods grace.

If any one wishes to see our doctrine drawn out in a Treatise of the present day, he should have recourse to Dr. Ullathornes Exposition of the Immaculate Conception, a work full of instruction and of the first authority. {128}








Copyright ©1999-2023 Wildfire Fellowship, Inc all rights reserved