Book III
Caput I
Basilidis Sententiam de Continentia Et Nuptiis Refutat
Ac Valentiniani quidem, qui desuper ex divinis emissionibus deduxere conjugationes, acceptum habent matrimonium: Basilidis autem sectatores, “Cum interrogassent, inquiunt, apostoli, nun sit melius uxorem non ducere, dicunt respondisse Dominum: Non omnes capiunt verbum hoc. Sunt enim eunuchi alii a nativitate, alii vero a necessitate.’“ Hoc dictum autem sic interpretantur: “Quidam ex quo nati sunt, naturaliter feminam aversantur, qui quidem hoc naturali utentes temperamento, recte faciunt, si uxorem non ducant. Hi, inquiunt, eunuchi sunt ex nativitate. Qui autem sunt a necessitate, ii sunt theatrici exercitatores, qui, gloriae studio retracti, se continent. Quinetiam qui casu aliquo excisi sunt, eunuchi facti sunt per necessitatem. Qui itaque eunuchi fiunt per necessitatem, non fiunt eunuchi secundum logon, seu rationem. Qui autem regni sempiterni gratia seipsos castrarunt, id ad declinandas, inquiunt, conjugii molestias fecerunt, quod procurandae rei familiaris onus ac sollicitudinem timerent. Et illud: Melius est nubere quam uri,’ dicentem Apostolum aiunt velle: Ne animam tuam in ignem injicias, noctu et interdiu resistens, et timens ne a continentia excidas. Nam cum in resistendo occupata fuerit anima, a spe est divisa”—Patienter igitur sustine,” inquit his verbis Isidoms in Moralibus, “contentiosam mulierem, ne a Dei gratia avellaris; et cum ignem in semine excreveris, cum bona ores conscientia. Quando autem, inquit, tua gratiarum actio delapsa fuerit in petitionem, et deinceps’ steteris, ut tamen labi ac timbare non desinas, duc uxorem. Sin est aliquis juvenis, vel pauper, vel infirmus, et non ei libel logo, seu rationi, convenienter uxorem ducere, is a fratre ne discedat; dicat: Ingressus sum in sancta, nihil possum pati. Quod si eum suspicio aliqua subeat, dicat: Frater, impone mihi manure, ne peccem; et confestim turn in mente, turn in corpore opem experietur. Velit modo quod bonum est perficere, et assequetur. Nonnunquam autem ore tenus dicimus: Nolumus peccare; animus autem noster propendet in pectatum. Qui est ejusmodi, propier meturn, quod vult, non facit, ne ei constituatur supplicium. At hominum generi quaedam necessaria sunt ac naturalia duntaxat. Quod indumentis egeat, necessarium simul est et naturale: est autem venerea voluptas naturalis, sed non necessaria.” Has voces adduxi ad reprehendendos Basilidianos, qui non recte vivunt, ut qui vel peccandi potestatem habeant propier perfectionera, vel omnino quidera natura salvi futuri sint, etsi nunc peccent, quod naturae dignitate sunt electi. Neque vero primi dogmaturn architecti eorumdem perpetrandorum potestatem illis faciunt. Ne ergo Christi nomen suspicientes, et iis, qui sunt in gentibus intemperantissimi, incontinentius viventes, nomini maledictum inurant. “Qui enim sunt ejusmodi, pseudapostoli, operarii dolosi,” usque ad illud: “Quorum finis erit secundum opera eorum.” Est ergo continentia, corporis despicientia secundum confessionem in Deum; non solum enim in rebus venereis, sed etiam in aliis, quae anima perperam concupiscit, non contenta necessariis, versatur continentia. Est autem et in lingua, et in acquirendo, et in utendo, et in concupiscendo continentia. Non docet autem ea solummodo esse temperantes, siquidem praebet nobis temperantiam, ut quae sit divina potestas et gratia. Dicendum est ergo, quidnam nostris videatur de eo, quod est propositum. Nos quidem castitatem, et eos, quibus hoc a Deo datum est, beatos decimus: monogamiam autem, et quae consistit in uno solum matrimonio, honestatem admira tour; dicerites tamen oportere aliorum misereri, et “alterum alterius onera portare,” ne “quis, cure” recte “stare videatur,” ipse quoque “cadat.” De secundis autum nuptiis: “Si uraris,” inquit Apostolus, “jungere matrimonio.”
Caput II
Carpocratis Et Epiphanis Sententiam de Feminarum Communitate Refutat
Qui autem a Carpocrate descendunt et Epiphane, censent oportere uxores esse communes; a quibus contra nomen Christi maximum emanavit probruin. Hic autem Epiphanes, cujus etiam scripta feruntur, filius erat Carpocratis, et matris Alexandriae nomine, ex patre quidera Alexandrinus, ex matre vero Cephalleneus. Vixit autem solum septemdecim annos, et Same, quae est urbs Cephalleniae, ut deus est honore affectus. Quo in loco templum ex ingentibus lapidibus, altaria, delubra, museum, aedificatum est et consecratum; et cure est nova luna, convenientes Cephallenei, diem natalem, quo in deos relatus est Epiphanes, sacrificant, libantque, et convivantur, et hymnos canunt. A patre autem didicit et orbem disciplinarum et Platonis philosophiam. Fuit autem princeps monadicae cognitionis. A quo etiam profluxit haeresis eorum, qui nunc sunt, Carpocratianorum. Is ergo dicit in libro De justitia, “Justitiam Dei esse quamdam cure aequalitate communionem. AEquale quidera certe coelum undequaque extensum totam terrain cingit. Et nox ex aequo stellas omnes ostendit; et diei auctorem et lucis patrem, solem, Deus ex alto aequalem effudit omnibus, qui possunt videre (illi autem omnes communiter respiciunt), quoniam non discernit divitem vel pauperem vel populi principem, insipientes et sapientes, femmas et masculos, liberos, servos. Sed neque secus facit in brutis. Cure autem omnibus animantibus aeque ipsum communem effuderit. bonis et malis justitiam suam confirmat, cure nemo possit plus habere, neque auferre a proximo, ut ipse illius lucem habeat duplicatam. Sol facit omnibus animantibus communia exorm nutrimenta, communi justitia ex aequo data omnibus: et ad ea, quae sunt hujusmodi, similiter se habet genus boum, ut bores; et suum, at sues, et ovium, ut oves; et reliqua omnia. Justitia enim in iis apparel esse communitas. Deinde per communitatem omnia similiter secundum sua genera seminantur, et commune nutrimentum editur humi pascentibus jumentis omnibus, et omnibus ex aequo; ut quod nulla liege circumscriptum sit, sed ejus, qui donat, jubentis suppeditatione, convenienter justeque adsit omnibus. Sed neque generationi posita est lex, esset enim jamdiu abolita: ex aequo autem seminant et generant, habentia innatam a justitia communionera: ex aequo communiter omnibus oculum ad videndum, creator et pater omnium, sua justitia legera ferens, praebuit, non discernens feminam a masculor non id quod est rationis particeps, ab experte rationis, el, ut semel dicam, nullum a nullo; sed aequalitate et communitate visum similiter dividens, uno jussu omnibus est largitus. Leges autem, inquit, hominum, cum ignorationem castigare non possent, contra leges facere docuerunt: legum enim proprietas dissecuit divinae legis communionem et arrodit; non intelligens dictum Apostoli dicentis: Per legem peccatum cognovi.’ Et meum et tuum dicit subiisse per leges, ut quae non amplius communiter fruantur (sunt enim communia), neque terra, neque possessionibus, sed neque matrimonio. Fecit enim rites communiter omnibus, quae neque passerem, neque furem abnegant; et frumentum similiter, et alios fructus. Violata autem communio et aequalitas, genuit furem pecorum et fructuum. Cum ergo Deus communiter omnia fecisset homini, et feminam cure masculo communiter conjunxisset, et omnia similiter animantia conglutinasset, pronuntiavit justitiam, communionem cum aequalilate. Qui autem sic nati sunt, communionera, quaeeorum conciliat generationem, abnegaverunt. Et dicit, si unam ducens habeat, cure omnium possint esse participes, sicut reliqua recit animantia.” Haec cum his verbis dixisset, subjungit rursus his verbis: “Intensam enim et vehementiorem ingeneravit masculis cupiditatem ad generum perpetuitatem, quam nec lex, nec mos, nec aliquid aliud potest abolere: est enim Dei decretum.” Et quomodo amplius hic in nostra examinetur oratione, cum legem et Evangelium perhaec aperte destruat? Ilia enim dicit: “Non moechaberis.” Hoc autem dicit: “Quicunque respicit ad concupiscentiam, jam moechatus est.” Illud enim: “Non concupisces,” quod a lege dicitur, ostendit unum esse Deum, qui prae dicatur per legem et prophetas et Evangelium. Dicit enim: “Non concupisces uxorem proximi tui.” Proximus autem non est Judaeus Judaeo: frater enim est et eumdem habet Spiritum; restat ergo, ut propinquum dicat eum qui est alterius gentis. Quomodo autem non propinquus, qui aptus est esse Spiritus particeps? Non solum enim Hebraeorum, sed etiam gentium pater est Abraham. Si autem quae est adulterata, et qui in eam fornicatus est, capite punitur: clarum est utique praeceptum, quod dicit: “Non concupisces uxorem propinqui tui,” loqui de gentibus: ut cure quis secundum legera et ab uxore proximi eta sorore abstinuefit, aperte audiat a Domino: “Ego autem dico, non concupisces.” Additio autem hujus particulae “ego,” majorem praecepti vim ostendit. Quod autem cure Deo bellum gerat Carpocrates, et Epiphanes etiam in eo, qui vulgo jactatur, libro De justilia, patet ex eo quod subjungit his verbis: “Hinc ut qui ridiculum dixerit, legislatoris hoc verbum audiendum est: Non concupisces:’ usque ad id, quod magis ridicule dicit: Res proximi tui.’ Ipse enim, qui dedit cupiditatem, ut quae contineret generationem, jubet eam auferre, cum a nullo earn auferat animali. Illud autem: Uxorein proximi mi,’ quo communionera cogit ad proprietatem, dixit adhuc magis ridicule.” Ethaec quidera dogmata constituunt egregii Carpocratiani. Hos dicunt et aliquos alios similium malorum aemulatores, ad coenas convenientes (neque enim dixerim “agapen” eorum congressionem) viros simul et mulieres, postquam cibis venerem excitantibus se expleverint, lumine amoto, quod eorum fornicatoriam hanc justitiam pudore afficiebat, aversa lucema, coire quomodo velint, et cure quibus velint: meditatos autem inejusmodi “agape” communionem, interdiu jam, a quibus velint mulieribus exigere Carpocrateae (divinae enim nefas est discere) legis obedientiam. Has leges, ut sentio, ferre opportuit Carpocratem canum et suum et hircorum libidinibus. Mihi autem videtur, Platonem quoque mate intellexisse, in Republica dicentem, oportere esse communes omnium uxores: ut qui diceret eas quidem, quae nondum nupserant, esse communes eorum, qui essent petituri, quemadmodum theatram quoque est commune spectatorum; esse autem unamquamque uniuscujusque qui praeoccupasset, et non amplius communem esse earn quae nupsisset. Xanthus autem in iis, quae scribuntur Magica: “Coeunt autem,” inquit, “magi cum matribus et filiabus: et fas esse aiunt coire cure sororibus, et communes esse uxores, non vi et clam, sed utrisque consentientibus, cure velit alter ducere uxorem alterius.” De his et similibus haeresibus existimo Judam prophetice dixisse in epistola: “Similiter quidera hi quoque somniantes” (non enim vigilantes ad veritatem se applicant), usque ad illud: “Et os eorum loquitur superba.”
Caput III
Quatenus Plato Aliique E Veteribus Praeiverint Marcionitis Aliisque Haereticis, Qui a Nuptiis Ideo Abstinent Quia Creaturam Malam Existimant Et Nasci Homines in Poenam Opinantur
Jam vero si et ipse Plato et Pythagorei, sicut etiam postea Marcionitae, malam existimarunt esse generationem, longe abfuit, ut communes ipse poneret uxores. Sed Marcionitae quidem dicunt malam esse naturam, ex mala materia, et a justo factam opifice ac Creatore. Qua quidera ratione nolentes implere mundum, qui factus est a Creatore, volunt abstinere a nuptiis, resistentes suo Creatori, et contendentes ad bonum, qui vocavit: sed non ad eum, qui, ut dicunt, Deus est diversis moribus praeditus. Unde cum nihil hic velint relinquere proprium, non sunt ex destinato animi proposito continentes, sed propter odium conceptum adversum eum, qui creavit, nolentes iis uti, quae ab ipso sunt creata. Sed hi quidem, qui propter impium, quod cum Deo gerunt, bellum, emoti sunt ab iis cogitationibus, quae sunt secundum naturam, Dei longanimitatem contemnentes et benignitatem, etsi nolunt uxorem ducere, cibis tamen utuntur creatis, et aerem respirant Creatoris, ut quiet ejus sint opera, et in iis, quae sunt ejus, permaneant, et inauditam ac novam quamdam, ut aiunt, annuntiatam audiunt cognitionem, etiamsi hoc quoque nomine mundi Domino deberent agere gratias, quod hic acceperint Evangelium. Sed adversus eos quidera, cure de principiis tractabimus, accuratissime disseremus. Philosophi autem, quorum mentionera fecimus, a quibus cure malam esse generationem irapie didicissent Marcionitae, tanquam suo dogmate gloriantur, non eam volunt esse natura malam, sed anima, quae veritatem divulgavit. Artimam enim, quam esse divinam fatentur, in hunc mundum deducunt, tanquam in locum supplicii. Oportet autem animas in corpus immissas expiari ex eorum sententia. Non convenit autem plius hoc dogma Marcionistis, sed iis, qui censent in corpora intrudi, et iis alligari, et quasi ex vase in vas aliud transfundi animas. Adversus quos fuerit aliud dicendi tempus, quando de anima tractabimus. Videtur itaque Heraclitus maledictis insequi generationem: “Quoniam autem,” inquit, “nati volunt vivere, et mortes habere, vel potius quiescere; filios quoque relinquunt, ut mortes fiant.” Clarum est autem cum eo conyenire Empedoclem quoque dicentem:—
Deflevi et luxi, insolitum cernens miser orbem.
Et amplius:—
Mortua nam ex vivis fecit, species commutans.
Et rursus:—
Hei mihi! quam infelix horninure genus atque misellum
Litibus ex quantis prognati et planctibus estis?
Dicit autem Sibylla quoque:—
Mortales homines, caro qui tantum, et nihil estis;
Similiter atque poeta, qui scribit:—
Haud homine infelix tellus mage quldquam alit alma.
Quin etiam Theognis malam ostendit esse generationera, dicens hoc modo:—
Optima non nasci res est mortalibus aegris,
Nec nitidi soils luce micante frui,
Extemplo aut natum portas invadere Ditis.
His autem consequenria scribit quoque Euripides, poeta tragicus:—
Nam nos decebat convenire publice, et
Deflere natum, quod tot ingreditur mala:
Ast mortuum, cuique jam quies data est,
Efferre laetis gratulationibus.
Et rursus similia sic dicit:—
Quis novit, an vivere quidera siet mori,
Siet mori autem vivere?
Idem quod hi, videtur Herodotus quoque inducere dicentem Solonera: “O Croese, quivis homo nihil est aliud quam calamitas.” Jam vero ejus de Cleobide et Bitone fabula plane nihil aliud vult, quam vituperare generationera, laudare autern morterm.
Et qualis folii, est heminum generatia talis, ait Homerus. Plato autem in Cratylo, Orpheo tribuit eum sermonem, quo anima puniri in corpore dicitur: “Nempe corpus hoc animae sema,” monumentum, “quidam esse tradunt: quasi ipsa praesenti in tempore sit sepulta; atque etiam quia anima per corpus semainei,” significat, “quaecunclue significare potest: iedo sema jure vocari. Videatur mihi praeterea Orpheus nomen hoc ob id potissimum imposuisse, quod anima in corpore hoc delictorum luat poenas.” Operae pretium est autem meminisse etiam eorum, quae dicit Philolaus. Sic enim dicit hic Pythagoreus: “Testantur autem veteres quoque theologi et vates, ad luenda supplicia animam conjunctam esse corpori, et in eo tanquam in monumento esse sepultam.” Quin etiam Pindarus de iis, quae sunt in Eleusine, mysteriis loquens, infert: “Beatus, qui cum ilia sub terra videtit communia, novit quidem vitae finem, novit autem datum Jovis imperium.” Et Plato similiter in Paedonene non veretur hoc modo scribere: “Porto autem hi, qui nobishaec constituerunt mysteria, non aliquid aliud,” usque ad: “Et cure diis habitatlone.” Quid vero, cum dieit: “Quandiu corpus habuefimus, et anima nostra cum ejusmodi malo admista fuerit, illud, quod desideramus, nunquam satis assequemur?” annon significat generationem esse causam maximorum malorum? Jam vero in Phaedone quoque testatur: “Evenit enim, ut qui recte philosophantur, non animadvertantur ab aliis in nullam rem aliam suum studium conferre, quam ut emoriantur, et sint mortui.” Et runus: “Ergo hic quoque philosophi anima corpus maxime vilipendit, et ab eo fugit, ipsa autem secum seorsim esse quaerit.” Nunquid autem consentit cum divino Apostolo, qui dicit: “Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus?” nisi forte eorum consensionem, qui trahuntur in vitium, “corpus morris” dicit tropice. Atque coitum quoque, qui est principium generationis, vel ante Marcionem vietur Plato aversari in primo De republica: ubi cum laudasset senectutem, subjungit: “Velim scias, quod quo magis me deficiunt alise,” nempe corporis, “voluptates, eo magis confabulandi cupiditas, et voluptas, quam ex ea re capio, augetur.” rei veneree injecta esset menrio: “Bona verba quaeso,” inquit: “ego vero lubenter isthinc, tanquam ad insano aliquo et agresti domino, effugi?’ Rursus in Phaedone, vituperans generationem, dicit: “Quae ergo de his in arcanis dicitur, haec est oratio, quod nos homines sumus in custodia allqua.” Et rursus: “Qui autem pie praecae teris vixisse inveniuntur, hi sunt, qui ex his terrenis locis, tanquam e carcere, soluti atque liberati, ad puram in altioribus locis habitationem transcendunt.” Sed tamen quamvis ita se habeat, recte a Deo mundum administrari existimat; unde dicit: “Non oportet autem seipsum solvere, nec effugere.” Et ut paucis dicam, non dedit Marcioni occasionem, ut malam existimaret materiam, cum ipse pie de mundohaec dixerit: “Ab eoenim, qui ipsum construxit, habet omnia bona: a priori autem deformirate incommoda et injusta omnia, quae intra coelum nascuntur, mundus ipse sustinet, et animantibus inserit.” Adhuc autem subjungit manifestius: “Cujus quidem defectus est coporea temperatura, priscae naturge comes; ham quiddam valde deforme erat, et ordinis expert, priusquampraesenti ornatu decoraretur.” Nihilominus autem in Legibus quoque deflet humanum genus, sic dicens: “Dii autem hominum genus laboribus naturae pressum miserati, remissiones ipsis statuerunt laborum, solemnium videlicit festorum vicissitudines.” Et in Epinomide persequitur etiam causas, cur sint horninure miserti, et sic dicit: “Ab initio ipsum esse genitum, est grave cuilibet animanti: primum quidem, quod eorum constitutionis sint participes, quae in utero gestantur; deinde ipsum nasci, et praeterea nutriri et erudiri, per irmumerabiles labores universa fiunt, ut omnes dicimus.” Quid vero? annon Heraclitus generationera quoque dicit esse mortem? Pythagoras autem similiter atque Socrates in Gorgia, cum dicit: “Mors est, quae unque experrecti videmus: quae cunque autem dormientes, somnus.” Sed de his quidem satis. Quando autem tractabimus de principiis, tune et has repugnantias, quas et innuunt philosophi, et suis dogmatibus decernunt Marcionistae, considerabimus. Caeterum satis dilucide ostensas esse existimo, externorum alienorumque dogmaturn occasiones Marcionem ingrate et indocte accepisse a Platone. Nobis autem procedar sermo de continentia. Dicebamus autem” Graecos adversus liberorum generationem multa dixisse, incommoda, quae comitari eam solent, respicientes: quae cum impie excepissent Marcionitae, impie fuisse ingratos in Creatorem. Dicit enim tragoedia:—
Non nascier praestat homines, quam nastier.
Dein filios acerbis cum coloribus
Enitor, ast enixa, si stolidi scient,
Afflictor, intuendo quod servo malos,
Bonosque perdo. Si bonos servo, tamen
Mihi miscellum cor timore liquitur.
Quid hic boni ergo est? unicam annon sufficit
Effundere animam, nisi crucieris amplius?
Et adhuc similiter:—
Vetus stat mihi persuasio,
Plantare filios nunquam hominem oportuit,
Dum cernit ad quot gignimus natos mala.
In his autem, quae deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens:—
O! miser natus, malisque obnoxius
Editus, homo, es, vitae tuaeque miserriam
Hinc inchoasti: coepit aether omnibus
Spiramen unde alens tradere mortalibus;
Mortalis aegre ne feras mortalia.
Rursus autem his similia tradit:—
Mortalium omnium beatus non fuit
Quisquam, molestia et nemo carens fuit.
Et deinde rursus:—
Heu! quanta, quotque hominibus eveniunt mala,
Quam vana, quorum terminus nullus datur.
Et adhuc similiter:—
Nemo beatus semper est mortalium.
Hac itaque ratione dicunt etiam Pythagoreos abstinere a rebus venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitens, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta; neque quod hominis capiti sit sireills ut vult ille versiculus:—
Idem est namque fabam atque caput corrodere patris;
sed potius quod fabae, si comedantur, steriles efficiant mulieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro De causis plantarum, fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quae nuper sunt plantatae, refert plantas exsiccare. Quinetiam gallinae domesticae, quae eas assidue comedunt, efficiuntur steriles.
Caput IV
Quibus Praetextibus Utantur Haeretici ad Omnis Genetis Licentiam Et Libidinem Exercendam
Ex iis autem, qui ab haeresi ducuntur, Marciohis quidem Pontici fecimus mentionem, qui propter certamen, quod adversus Creatorem suscepit, mundanarum rerum usum recusat. Ei autem continentiae causa est, si modo est ea dicenda continentia, ipse Creator, cui se adversari existimans gigas iste cum Deo pugnans, est invitus continens, dum in creationem et Dei opus invehitur. Quod si usurpent vocem Domini, qui dicit Philippo: “Sine mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me:” at illud considerent, quod similem cam is formationem fert quoque Philippus, non habens cadaver pollutum. Quomodo ergo cum carhem haberet, non habuit cadaver? Quoniam surrexit ex monumento, Domino ejus vitia morte afficiente, vixit autem Christo. Meminimus autem nefariae quoque ex Carpocratis sententia mulierum communionis. Cum autem de dicto Nicolai loqueremur, illud prae termisimus: Cum formosam, aiunt, haberet uxorem, et post Servatoris assumptionem ei fuisset ab apostolis exprobrata zelotypia, in medium adducta muliere, permisit cui vellet eam nubere. Aiunt enim hanc actionem illi voci consentaneam, quae dicit, quod “carne abuti oporteat.” Proinde ejus factum et dictum absolute et inconsiderate sequentes, qui ejus haeresim persequuntur, impudenter effuseque fornicantur. Ego autem audio Nicolaum quidem nulla unquam alia, quam ea, quae ei nupserat, uxore usum esse; et ex illius liberis, filias quidem consenuisse virgines, filium autem permansisse incorruptum. Quae cum ita se habeant, vitii erat depulsio atque expurgatio, in medium apostolorum circumactio uxoris, cujus dicebatur laborare zelotypia: et continentia a voluptatibus, quae magno studio parari solent, docebat illud, “abuti carne,” hoc est, exercere carnem. Neque enim, ut existimo, volebant, convenienter Domini praecepto, “duobus dominis servire,” voluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam quoque sic docuisse: “Cum carne quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem; augere autem animam per fidem et cognitionem.” Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari eum dicimus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes; haud aliter “communio” usurpari solet; nam bona quidem est in communicatione tum peeuniae, tum nutrimenti et yestitus: illi autem quamlibet veneream conjunctionem impie vocaverunt “communionem.” Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad hostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse: Scriptum est: “Da omni te petenti:” illam autem honeste admodum respondisse, ut quse non intelligeret hominis petulantiam: At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini ementiuntur isti intemperantiae communicatores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophiae, sed etiam totius vitae; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infelicissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et hanc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupanaria ergo deducithaec communio, et cure eis communicaverint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quae in prostibulis praesto sunt, et volentes omnes admittunt. “Vos autem non sic Christum didicistis, siquidem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est veritas in Christo Jesu, ut deponatis quae sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis,” ad Dei similitudinem. “Efficimini ergo Dei imitatores, ut filii dilecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. Fornicatio autem, et omnis immunditia, vel avaritia, ne nominetur quidem in vobis, sicut decet sanctos, et turpitudo, et stultiloquium.” Etenim docens Apostolus meditari vel ipsa voce esse castos, scribit: “Hoc enim scitote, quod omnis fornicator,” et caetera, usque ad illud: “Magis autem arguite.” Effluxit autem eis dogma ex quodam apocrypho libro. Atque adeo afferam dictionem, quae mater eorum intemperantiae et origo est: et sive ipsi hujus libri scriptores se fateantur, en eorum recordiam, licet Deo eum falso ascribant libidinis intemperantia ducti: sive ab aliis, eos perverse audientes, hoc praeclarum dogma acceperint, sic porto se habent ejus verba: “Unum erant omnia: postquam autem ejus unitati visum est non esse solam, exiit ab eo inspiratio, et cum ea iniit communionem, et fecit dilectum. Exhinc autem egressa est ab ipso inspiratio, cum qua cure communionem iniisset, fecit porestates, quae nec possunt videri nec audiri,” usque ad illud, “unamquamque in nomine proprio.” Si enim hi quoque, sicut Valentiniani, spiritales posuissent communiones, suscepisset forte aliquis eorum opinionem: carnalis autem libidinis communionem ad sanctam inducere prophetiam, est ejus qui desperat salutem. Talia etiam statuunt Prodici quoque asseclae, qui seipsos falso nomine vocant Gnosticos: seipsos quidem dicentes esse natura filios primi Dei; ea vero nobilitate et libertate abutentes, vivunt ut volunt; volunt autem libidinose; se nulla re teneri arbitrati, ut “domini sabbati,” et qui sint quovis genere superiores, filii regales. Regi autem, inquiunt, lex scripta non est. Primum quidem, quod non faciant omnia quae volunt: multa enim cos prohibebunt, etsi cupiant et conentur. Quinetiam quae faciunt, non faciunt ut reges, sed ut mastigiae: clanculum enim commitrunt adulteria, timerites ne deprehendantur, et vitantes ne condemntur, et metuentes ne supplicio afficiantur. Quomodo etiam res est libera, intemperantia et turpis sermo? “Omnis enim, qui peccat, est servus,” inquit Apostolus. Sed quomodo vitiam ex Deo instituit, qui seipsum prae buit dedititium cuivis concupiscentiae? cum dixerit Dominus: “Ego autem dico: Ne concupiscas.” Vultne autem aliquis sua sponte peccare, et decernere adulteria esse committenda, voluptatibusque et deliciis se explendum, et aliorum violanda matrimonia, cum aliorum etiam, qui inviti peccant, misereamur? Quod si in externum mundum venerint, qui in alieno non fuerint fideles, verum non babebunt. Afficit autem hospes aliquis elves contumelia, et eis injuriam facit; et non potius ut peregrinus, utens necessariis, vivit, cives non offendens? Quomodo autem, cum eadem faciant, ac ii, quos gentes odio habent, quod legibus obtemperare nolint, nempe iniqui, et incontinentes, et avari, et adulteri, dicunt se solos Deum nosse? Oporteret enim eos, cum in alienis adsunt, recte vivere, ut revera regiam indolem ostenderent. Jam vero et humanos legislatores, et divinam legera habent sibi infensam, cum inique et praeter leges vivere instituerint. Is certe, qui scortatorein “confodit,” a Deo plus esse ostenditur in Numeris. “Et si dixerimus,” inquit Joannes in epistola, “quod societatem habemus cum eo,” nempe Deo, “et in tenebris ambulamus, mentitour, et veritatem non facimus. Si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus cum ipso, et sanguis Jesu filii ejus emundat nos a peccato.” Quomodo ergo sunt hi hujus mundi hominibus meliores, qui haec faciunt, et vel pessimis hujus mundi sunt similes? sunt enim, ut arbitror, similes natura, qui sunt factis similes. Quibus autem se esse censent nobilitate superiores, eos debent etiam superare moribus, ut vitent ne includantur in carcere. Revera enim, ut dixit Dominus: “Nisi abundavetit justitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum Dei.” De abstinentia autem a cibis ostenditur a Daniele. Ut semel autem dicam, de obedientia dicit psallens David: “In quo diriget junior viam suam?” Et statim audit: “In custodiendo sermones tuos in toto corde.” Et dicit Jeremias: “Haec autem dicit Dominus: Per vias gentium ne ambulaveritis.” Hinc moti aliqui alii, pusilli et nullius pretii, dicunt formatum fuisse hominem a diversis potestatibus: et quae sunt quidem usque ad umbilicum esse artis divinioris; quae autem subter, minoris; qua de causa coitum quoque appetere. Non animadvertunt autem, quod superiores quoque partes nutrimentum appetunt, et quibusdam libidinantur. Adversantur autem Christo quoque, qui dixit Pharisaeis, eundem Deum et “internum” nostrum et “externum” fecisse hominem. Quinetiam appetitio non est corporis, etsi fiat per corpus. Quidam alii, quos etiam vocamus Antitactas, hoc est “adversarios” et repugnantes, dicunt quod Deus quidera universorum noster est natura pater, et omnia quae cunque fecit, bona sunt; unus autem quispiam ex iis, qui ab ipso facti sunt, seminatis zizaniis, malorum naturam generavit: quibus etiam nos omnes implicavit, ut nos efficeret Patri adversarios. Quare nos etiam ipsi huic adversamur ad Patrem ulciscendum, contra secundi voluntatem facientes. Quoniam ergo hic dixit: “Non moechaberis:” nos, inquiunt, moechamur, ut ejus mandatum dissolvamus. Quibus responderimus quoque, quod pseudoprophetas, et eos qui veritatem simulant, ex operibus cognosci accepimus: si male audiunt autem vestra opera, quomodo adhuc dicetis vos veritatem tenere? Aut enim nullum est malum, et non est utique dignus reprehensione is, quem vos insimulatis, ut qui Deo sit adversatus, neque fuit alicujus mali effector; una enim cum malo arbor quoque interimitur: aut si est malum ac consistit, dicant nobis, quid dicunt esse ea, quae data sunt, praecepta, de justitia, de continentia, de tolerantia, de patientia, et iis, quae sunt hujusmodi, bona an mala? et si fuerit quidera malum praeceptum, quod plurima prohibet facere turpia, adversus seipsum legem feret vitium, ut seipsum dissolvat, quod quidem non potest fieri; sin autem bonum, cure bonis adversentur praeceptis, se bono adversari, et mala facere confitentur. Jam vero ipse quoque Servator, cui soil censent esse parendum, odio bere, et maledictis insequi prohibuit et, “Cum adversario,” inquit, “vadens, ejus amicus conare discedere.” Aut ergo Christi quoque negabunt suasionem, adversantes adversario: aut, si sint amici, contra eum certamen suscipere nolunt. Quid vero? an nescitis, viri egregii (loquor enim tanquam praesentibus), quod cure praeceptis, quae se recte habent, pugnantes, propriae saluti resistis? Non enim ea, quae sunt utiliter edicta, sed vos ipsos evertitis. Et Dominus: “Luceant” quidera, inquit, “bona vestra opera:” vos autem libidines et intemperantias vestras manifestas redditis. Et alioqui si vultis legislatoris praecepta dissolvere, quanam de causa, illud quidem: “Non moechaberis;” et hoc: “Stuprom puero non inferes,” et quae cunque ad continentiam conferunt, dissolvere conamini, propter vestram intemperantiam non dissolvitis autem, quae ab ipso fit, hiemem, ut media adhuc hieme aestatem faciatis: neque terram navigabilem, mare autem pedibus pervium, facitis, ut qui historias composuerunt, barbarum Xerxem dicunt voluisse facere? Cur vero non omnibus praeceptis repugnatis? Nam cum ille dicat; “Crescite et multiplicamini,” oporteret vos, qui adversamini, nullo modo uti coitu. Et cure dixit: “Dedi vobis omnia ad vescendum” et fruendum, vos nullo frui oportuit. Quinetiam eo dicente: “Oculum pro oculo,” oportuit vos decertationem contraria non rependere decertatione. Et cure furem jusserit reddere “quadruplum,” oportuit vos furl aliquid etiam adhere. Rursus vero similiter, cum praecepto: “Diliges Deum tuum ex toto corde tuo,” repugnetis, oportuit nec universomm quidem Deum diligere. Et rursus, cum dixent: “Non facies sculptile neque fusile,” consequens erat ut etiam sculptilia adoraretis. Quomodo ergo non impie facitis, qui Creatori quidem, ut dicitis, resistiris; quae sunt autem meretricibus et adulteris similia, sectamini? Quomodo autem non sentiris vos eum majorem facere, quem pro imbecillo habetis; si quidera id fit, quod hic vult; non autem illud, quod voluit bonus? contra enim ostenditur quodam modo a vobis ipsis, imbecillum esse, quem vestrum patrem dicitis. Recensent etiam ex quibusdam locis propheticis decerptas dictiones, et male consarcinatas, quae allegorice dicta sunt tanquam recto ductu et citra figuram dicta sumentes. Dicunt enim scriptum esse: “Deo restiterunt, et salvi facti sunt:” illi autem “Deo impudenti” addunt; et hoc eloquium tanquam consilium praeceptum accipiunt: et hoc ad salutem conferre existimant, quod Creatori resistant. At “impudenti” quidem “Deo,” non est scriptum. Si autem sic quoque habeat, eum, qui vocatus est diabolus, inteligite impudentem: vel quod hominem calumniis impetat, vel quod accuset peccatores, vel quod sit apostata. Populus ergo, de quo hoc dictum est, cum castigaretur propter sua peocata, aegre ferentes et gementes, his verbis, quaedicta sunt, murmurabant, quod aliae quidem gentes cum inique se gerant non puniantur, ipsi autem in singulis vexentur; adeo ut Jeremias quoque dixerit: “Cur via impiorum prosperatur?” quod simile est ie, quod prius allatum est ex Malachia: “Deo restiterunt, et salvi facti sunt.” Nam prophetae divinitus inspirati, non solum quae a Deo audierint, se loqui profitentur; sed et ipsi etiam solent ea, quae vulgo jactantur a populo, exceptionis modo, edicere, et tanquam quae stiones ab hominibus motas referre: cujusmodi est illud dictum, cujus mentio jam facta est. Nunquid autem ad hos verba sua dirigens, scribit Apostolus in Epistola ad Romanos: “Et non sicut blasphemamur, et sicut dicunt aliqui nos dicere: Faciamus mala, ut eveniant bona, quorum justa est damnatio?” Ii sunt, qui inter legendum tono vocis pervertunt Scripturas ad proprias voluptates, et quorumdam accentuum et punctorum transpositione, quae prudenter et utiliter praecepta sunt, as suas trahunt delicias. “Qui irritatis Deum sermonibus vestris,” inquit Malachias, “et dicitis, in quonam eum irritavimus; Dum vos dicitis: Quicunque facit malum, bonus est coram Domino, et ipse in eis complacuit; et ubi est Deus justitiae?”
Caput V
Duo Genera Haereticorum Notat: Prius Illorum Qui Omnia Omnibus Licere Pronuntiant, Quos Refutat
Ne ergo hunc locum ungue amplius fodicantes plurium absurdalum haeresium meminerimus; nec rursus dum in singulis adversus unamquamque dicere necesse habemus, propterea pudore afficiamur, et nimis prolixos hos faciamus commenratios, age in duo dividentes omnes haereses, eis respondeamus. Aut enim docent indiscrete vivere: aut modum excedentes, per inpietatem et odium profitentur continentiam. Prius autem tractandum est de prima parte. Quod si quodlibet vitae genus licet eligere, tum earn scilicet etiam licet, quae est continens: et si electus tute poterit quodlibet vitae genus sectari, manifestum est eam, quae temperanter et secundum virtutem agitur, longe tutissimam esse. Nam cum “domino sabbati,” etiamsi intemperanter vivat, nulla ratio reddenda sit, multo magis qui vitam moderate et temperate instituit, nulli erit rationi reddendae obnoxius. “Omnia enim licent, sed non omnia expediunt,” ait Apostolus. Quod si omnia licent, videlicet moderatum quoque esse et temperantem. Quemadmodum ergo is est laudandus, qui libertate sua usus est ad vivendum ex virtute: ita multo magis qui dedit nobis liberam nostri potestatem, et concessit vivere ut vellemus, est venerandus et adorandus, quod non permiserit, ut nostra electio et vitatio cuiquam necessario serviret. Si est autem uterque aeque securus, et qui incontinentiam, et qui continentiam elegerit, non est tamen ex aequo honestum et decorum. Qui enim impegit in voluptates, gratificatur corpori: temperans autem animam corporis dominam liberat a perturbationibus. Et si dicant nos “vocatos fuisse in libertatem, solummodo ne praebeamus libertatem, in occasionem carni,” ex sententia Apostoli. Si autem cupiditati est obsequendum, et quae probrosa estet turpis vita tanquam indifferens est eligenda, ut ipsi dicunt; aut cupiditatibus est omnino parendum, et si hoc ita est, facienda sunt quaevis impudicissima et maxime nefaria, eos sequendo, qui nobis persuadent: ant sunt aliquae declinandae cupiclitates, et non est amplius vivendum indifferenter, neque est impudenter serviendum vilissimis et abjectissimis nostris partibus, ventri et pudendis, dum cupidate ducti nostro blandimur cadaveri. Nutritur enim et vivificatur cupiditas, dum ei voluptates ministrantur: quemadmodum rursus si impediatur et interturbetur, flaccescit. Quomodo autem fieri potest, ut qui victus est a voluptatibus corporis, Domino assimiletur, ant Dei habeat cognitionem? Omnis enim voluptatis principium est cupiditas: cupiditas autem est molestia et sollicitudo, quae propter egestatem aliquid appetit. Quare nihil aliud mihi videntur, qui hanc vitae ratiohem suscipiunt, quam quod dicitur,
Ultra ignominiam sentire dolores;
ut qui malum a se accersitum, nunc et in posterum eligant. Si ergo “omnia licerent,” nec timendum esset ne a spe excideremus propter malas actiones, esset fortasse eis aliquis prae textus, cur male viverent et miserabiliter. Quoniam autem vita beata nobis ostensa est per praecepta, quam oportet omnes sequentes, nec aliquid eorum, quae dicta sunt, perperam intelligentes, nec eorum, quae convenit, aliquid, etsi sit vel minimum, contemnentes, sequi quo Iogos ducit; quia, si ab eo aberraverimus, in malum immortale incidamus necesse est; si divinam autem Scripturam secuti fuerimus, per quam ingrediuntur, qui crediderunt, ut Domino, quoad fieri potest, assimilentur, non est vivendum indifferenter, sed pro viribus mundos esse oportet a voluptatibus et cupiditatibus, curaque est gerenda animae, qua apud solum Deum perseverandum est. Mens enim, quae est munda et ab omni vitio libera, est quodammodo apta ad potestatem Dei suscipiendam, cum divina in ea assurgat imago: “Et quicunque habet hanc spem in Domino, seipsum,” inquit, “mundum castumque facit, quatenus ille est castus.” Ut ii autem accipiant Dei cognitionem, qui adhuc ducuntur ab affectibus, minime potest fieri: ergo nec ut finem assequantur, cum nullam habeant Dei cognitionem. Et eum quidem, qui hunc finem non assequitur, accusare videtur Dei ignoratio; ut Deus autem ignoretur, efficit vitae institutio. Omnino enim fieri non potest, ut quis simul sit et scientia praeditus, et blandiri corpori non erubescat. Neque enim potest unquam convenire, quod voluptas sit bonum, cure eo, quod bonum sit solum pulchrum et honesturn: vel etiam cure eo, quod solus sit pulcher Dominus, et solus bonus Dens, et solus amabilis. “In Christo autem circumcisi estis, circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi. Si ergo cum Christo consurrexistis, quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite, non quae sunt super terram. Mortui enim estis, et vita vestra absconsa est cum Christo in Deo;” non autem ea, quam exercent, fornicatio. “Mortificate ergo membra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium, propter quae venit ira Dei. Deportant ergo ipsi quoque iram, indignationem, vitium, maledictum, turpem sermonem ex ore suo, exuentes veterem hominem cum concupiscentiis, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, ad imaginem ejus, qui creavit ipsum.” Vitae enim institutio aperte eos arguit, qui mandata novere: qualis enim sermo, tails est vita. Arbor autem cognoscitur ex fructibus, non ex floribus et foliis ac ramis. Cognitio ergo est ex fructu et vitae institutione, non ex sermone et flore. Non enim nudum sermonera dicimus esse cognitionem, sed quamdam divinam scientiam, et lucem illam, quae innata animae ex praeceptorum obedientia, omnia, quae per generationem oriuntur, manifesta facit, et hominem instruit, ut seipsum cognoscat, et qua ratione compos fieri possit, edocet. Quod enim oculus est in corpore, hoc est in mente cognitio. Neque dicant libertatem, qua quis voluptati servit, sicut ii, qui bilem dicunt dulcem. Nos enim didicimus libertatem, qua Dominus noster nos liberat a voluptatibus, eta cupiditatibus, et aliis perturbationibus solvens. “Qui dicit: Novi Dominum, et mandata ejus non setvat, mendax est, et in eo veritas non est,” ait Joannes.
Caput VI
Secundum Genus Haereticorum Aggreditur, Illorum Scilicet Qui Ex Impia de Deo Omnium Conditore Sententia, Continentiam Exercent
Adversus autem alterurn genus haereticorum, qui speciose per continentiam impie se gerunt, tum in creaturam, tum in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem, nec in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nec suppeditandum morti nutrimenturn, haec sunt opponenda: primum quidem illud Joannis: “Et nunc antichristi multifacti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.” Deinde sunt etiam evertendi, et dissolvenda, quae ab eis afferuntur, hoc modo: “Salomae interroganti, quousque vigebit mors,” non quasi vita esset mala, et mala creatura, “Dominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis,” sed quasi naturalem docens consequentiam: ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hic est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justitiam deducamur, honesta eligendo matrimonia, et liberorum procreationem, bonamque vitae institutionem. Dominus autem “Non venit ad solvendam legem, sed ad implendam:” ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis prophetiae per ejus adventum completae fuerint. Nam recta vitae institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per Logon prae dicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu: sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. lam adulterium judicat Dominus ex cogitatione. Quid enim? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod “conjunxit Deus?” Talia enim docent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis appetitur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non fuerint scelerati? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidera debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quaham ratione dicit Paulus apostolus esse “sanctificatam mulierem a viro,” aut “virum a muliere?” Quid est autem, quod Dominus quoque dixit iis, qui interrogabant de divortio: “An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit?” “Ad duritiam cordis vestri, inquit, Moyseshaec scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit: Eritis duo in carne una? Quare qui dimittit uxorem, praeterquam fornicationis causa, facit eam moechari. Sed post resurrectionem, inquit, nec uxorem ducunt, nec hubnut.’“ Etenim de ventre et cibis dictum est: “Escae ventri, et venter escis; Deus antem et illum et has destruet;” hos impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent.
Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dienut, et ideo matrimonium infirmant et abrogant; nec comedant, nec bibant: “destrui” enim “ventrem et cibos,” dicit Apostolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitiunt, et camis patiuntur affectiones, et alia, quae non patietur, qui per Christum accepit perfectam, quae speratur, resurrectionem? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. “Non est” autem, inquit, “regnum Dei cibus est potus.” Certe magis quoque curae est, qui angelos colunt et daemones, simul a vino et animatis et rebus abstinere venereis. Quemadmodum autem humilitas est mansuetudo, non autem afflictio corporis: ita etiam continentia est animae virtus, quae non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etiam, qui matrimonium aperte dicunt fornicationem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit; se magis quam alii Evangelium intellexisse gloriantes. Eis autem dicit Scriptura: “Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.” Deinde nesciunt causam cur Dominas uxorem non duxerit. Primum quidem, propriam sponsam habuit Ecclesiam: deinde vero, nec homo erat communis, ut opus haberet etiam adjutore aliquo secundum carnem; neque erat ei necesse procreare filios, qui manet in aeternum, et natus est solus Dei Filius. Hic ipse autem Dominus dicit: “Quod Deus conjunxit, homo ne separet.” Et rursus: “Sicut autem erat in diebus Noe, erant nubentes, et nuptui dantes, aedificantes, et plantantes; et sicut erat in diebus Lot, ita erit adventus Filii hominis.” Et quod hoc non dicit ad genies, ostendit, cum subjungit: “Num cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra?” Et rursus: “Vae praegnantibus et lactantibus in illis diebus.” Quanquamhaec quoque dicuntur allegorice. Propterea nec “tempora” prae finiit, “quge Pater posuit in sua potestate,” ut permaneret mundus per generationes. Illud autem: “Non omnes capiunt verbum hoc: sunt enim eunuchi, qui sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propier regnum coelorum. Qui potest capere, capiat;” nesciunt quod, postquam de divortio esset locutus, cum quidam rogassent: “Si sic sit causa uxoris, non expedit homini uxorem ducere;” tunc dixit Dominus: “Non omnes capiunt vetbum hoc, sed quibus datum est.” Hoc enim qui rogabant, volebant ex eo scire, an uxore damnata et ejecta propter fornicationem, concedar aliam ducere. Aiunt autem athletas quoque non paucos abstinere a venere, propier exercitationem corporis continentes: quemadmodum Crotoniatem Astylum, et Crisonem Himeraeum. Quinetiam Amoebeus citharoedus, cum recenter matrimonio junctus esset, a sponsa abstinuit: et Cyrenaeus Aristoteles amantem Laidem solus despexit. Cum meretrici itaque jurasset, se eam esse in patriam abducturum, si sibi adversus decertantes advesarios in aliquibus opem tulisset, postquam id perfecisset, lepide a se dictum jusjurandum exsequens, cum curasset imaginem ejus quam simillimam depingi, eam Cyrenae statuit, ut scribit Ister in libro De proprietate certaminum. Quare nec castitas est bonum, nisi fiat propter delectionem Dei. Jam de iis, qui matrimonium abhorrent, dicit beatus Paulus: “In novissimis diebus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, prohibentium nubere, abstinere a cibis.” Et rursus dicit: “Nemo vos seducat in voluntaria humilitatis religione, et parcimonia corporis.” Idem autem ilia quoque scribit: “Alligatus es uxori? ne quaeras solutionem. Solutus es ab uxore? ne quaeras uxorem.” Et rursus: “Unusquisque autem suam uxorem habeat, ne tenter vos Satanas.” Quid vero? non etiam justi veteres creaturam cum gratiarum actione participabant? Aliqui autem etiam liberos susceperunt, continenter versati in matrimonio. Et Eliae quidem corvi alimentum afferebant, panes et carnes. Quinetiam Samuel propheta armum, quem ex iis, quae comedisset, reliquerat, allatum, dedit edenalum Sauli. Hi autem, qui se cos dicunt vitae institutis excellere, cum illorum actionibus ne poterunt quidem conferri. “Qui” itaque “non comedit, comedentem ne spernat. Qui autem comedit, eum qui non comedit non judicet: Deus enim ipsum accepit.” Quin etiam Dominus de seipso dicens: “Venit,” inquit, “Joannes, nec comedens, nec bibens, et dicunt: daemonium habet; venit Filius hominis comedarts et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax et vini potor, amicus publicanorum, et peccator.” An etiam reprobant apostolos? Petrus enim et Philippu” filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. Et Paulus quidem certe non veretur in quadam epistola suam appellare “conjugem,” quam non circumferebat, quod non magno ei esset opus ministerio. Dicit itaque in quadam epistola: “Non habemus potestatem sororem uxorem circumducendi, sicut et reliqui apostoli?” Sed hi quidem, ut erat consentaneum, ministerio, quod divelli non poterat, praedicationi scilicet, attendentes, non ut uxores, sed ut sorores circumducebant mulieres, quae una ministraturae essent apud mulieres quae domos custodiebant: per quas etiam in gynaeceum, absque ulla reprehensione malave suspicione, ingredi posset doctrina Domini. Scimus enim quae cunque de feminis diaconis in altera ad Timotheum praestantissimus docet Paulus. Atqui hic ipse exclamavit: “Non est regnum Dei esca et potus:” neque vero abstinentia a vino et carnibus; “sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.” Quis eorum, ovilla pelle indutus, zona pellicea accinctus, circuit ut Elias? Quis cilicium induit, caetera nudus, et discalceatus, ut Isaias? vel subligaculum tantum habet lineum, ut Jeremias? Joannis autem vitae institutum gnosticum quis imitabitur? Sed sic quoque viventes, gratias Creatori agebant beati prophetic. Carpocratis autem justitia, et eorum, qui aeque atque ipse impudicam prosequuntur communionem, hoc modo dissolvitur; simul enim ac dixerit: “Te petenti des;” subjungit: “Et eum, qui velit mutuo accipere, ne averseris;” hanc docens communionem, non autem illam incestam et impudicam.
Quomodo autem fuerit is qui petit et accipit, et is qui mutuatur, si nullus sit qui habeat etdet mutuo? Quid vero? quando dicit Dominus: “Esurivi, et me pavistis; sitii, et potum mihi dedistis; hospes cram, et me collegistis; nudus, et me vestiistis;” deinde subjungit: “Quatenus fecistis uni horum minimorum, mihi fecistis.” Nunquid easdem quoque tulit leges in Veteri Testamento? “Qui dat mendico, foeneratur Deo.” Et: “Ne abstinueris a benefaciendo egeno,” inquit. Et rursus: “Eleemosynae et fides ne te deficiant,” inquit. “Paupertas” autem “virum humiliat, ditant autem manus virorum.” Subjungit autem: “Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fit acceptus.” Et: “Pretium redemptionis anima, propriae judicantur divitiae.” Annon aperte indicat, quod sicut mundus componitur ex contrariis, nempe ex calido et frigido, humido et sicco, ita etiam ex iis qui dant, et ex iis qui accipiunt? Et rursus cum dixit: “Si vis perfectus esse, vende quae habes, et da pauperibus,” refellit eum qui gloriabatur quod “omnia a juventute praecepta servaverat;” non enim impleverat illud: “Diliges proximum tuum sicut teipsum:” tunc autem cum a Domino perficeretur, docebatur communicare et impertiri per charitatem. Honeste ergo non prohibuit esse divitem, sed esse divitem injuste et inexplebiliter. “Possessio (enim,) quae cure iniquitate acceleratur, minor redditur.” “Sunt (enim,) qui seminantes multiplicant, et qui colligentes minus habent.” De quibus scripture est: “Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi.” Qui enim “seminal et plura colligit,” is est, qui per terrenam et temporalem communicationem ac distributionem, coelestia acquirit et aeterna. Est autem alius, qui nemini impertit, let incassum “thesauros in terra colligit, ubi aerugo et tinea destruunt.” De quo scriptum est: “Qui colligit mercedes, colligit in saccum perforatum.” Hujus “agrum” Dominus in Evangelio dicet “fuisse fertilem:” deinde cum vellet fructus reponere, et esset “majora horrea aedificaturus,” sibi dixisse per prosopopoeiam: “Habes bona multa reposita tibi in multos annos, ede, bibe, laetare:” “Stulte ergo, inquit, hac nocte animam tuam ate repetunt; quae ergo parasti, cujus erunt?”
Caput VII
Qua in Re Christianorum Continentia Eam Quam Sibi Vindicant Philosophi Antecellat
Humana ergo continentia, ea, inquam, quae est ex sententia philosophorum Graecorum, profitetur pugnare cum cupiditate, et in factis ei non inservire; quae est autem ex nostra sententia continentia, non concupiscere; non ut quis concupiscens se fortiter gerat, sed ut etiam a concupiscendo se contineat. Non potest autem ea aliter comparari continentia, nisi gratia Dei. Et ideo dixit: “Petite, et dabitur vobis.” Hanc gratiam Moyses quoque accepit, qui indigo corpore erat indutus, ut quadraginta diebus neque esuriret, neque sitiret. Quemadmodum autem melius est sanum esse, quam aegrotantem disserere de sanitate: ita lucem esse, quam loqui de luce; et quae est ex veritate continentia, ea quae docetur a philosophis. Non enim ubi est lux, illic tenebrae: ubi autem sola insidet cupiditas, etiamsi quiescat a corporea operatione, at memoria cure eo, quod non est praesens, congreditur. Generatim autem nobis procedar oratio de matrimonio, nutrimento, et aliis, ut nihil faciamus ex cupiditate, velimus autem ea sola, quae sunt necessaria. Non sumus enim filii cupiditatis, sed voluntatis; et eum, qui uxorem duxit propter liberorum procreationem, exercere oportet continentiam, ut ne suam quidem concupiscat uxorem, quam debet diligere, honesta et moderata voluntate operam dans liberis. Non enim “carnis curam gerere ad concupiscentias” didicimus; “honeste autem tanquam in die,” Christo, et Dominica lucida vitae institutione, “ambulantes, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in litibus et contentionibus.” Verumenimvero non oportet considerare continentiam in uno solum genere, nempe in rebus venereis, sed etiam in quibuscunque aliis, qua: luxuriosa concupiscit anima, non contenta necessariis, sed sollicita de deliciis. Continentia est pecuniam despicere; voluptatem, possessionem, spectaculum magno et excelso animo contemnere; os continere, ratione qua: sunt mala vincere. Jam vero angeli quoque quidam, cum fuissent incontinentes, victi cupiditate, huc e coelo deciderunt. Valentinus autem in Epistola ad Agathopodem: “Cum omnia, inquit, sustinuisset, erat continens, divinitatem sibi comparavit Jesus; edebat et bibebat peculiari modo, non reddens cibos; tanta ei inerat vis continentiae, ut etiam nutrimentum in eo non interierit, quoniam ipse non habuit interitum.” Nos ergo propter dilectionem in Dominum, et propter ipsum honestum, amplectimur continentiam, templum Spiritus sanctificantes. Honestum enim est, “propter regnum coelorum seipsum castrare” ab omni cupidirate, et “emundare conscientiam a mortuis operibus, ad serviendum Deo viventi.” Qui autem propier odium adversus carnem susceptum a conjugali conjunctione, et eorum qui conveniunt ciborum participatione, liberari desiderant, indocti sunt et impii, et absque ratione continentes, sicut aliae genres plurimae. Brachmanes quidem certe neque animatum comedunt, neque vinum bibunt; sed aliqui quidera ex iis quotidie sicut nos cibum capiunt; nonnulli autem ex iis tertio quoque die, ut ait Alexander Polyhistor in Indicis; mortem autem contemnunt, et vivere nihili faciunt; credunt enim esse regenerationem: aliqui autem colunt Herculem et Pana. Qui autem ex Indis vocantur Semnoi, hoc est, venerandi, nudi totam vitam transigunt: ii veritatem exercent, et futura praedicunt, et colunt quamdam pyramidera, sub qua existimant alicujus dei ossa reposita. Neque vero Gymnosophistae, nec qui dicuntur Semnoi, utuntur mulieribus, hoc enim praeter naturam et iniquum esse existimant; qua de causa seipsos castos conservant. Virgines autem sunt etiam mulieres, qua: dicuntur Semnai, hoc est, venerandae. Videntur autem observare coelestia, et per eorum significationem quae dam futura praedicere.
Caput VIII
Loca S. Scripturae Ab Haereticis in Vituperium Matrimonii Adducta Explicat; Et Primo Verba Apostoli Romans 6:14, Ab Haereticorum Perversa Interpretatione Vindicat
Quoniam autem qui introducunt indifferentiam, paucas quasdam Scripturas detorquentes, titillanti suae voluptati eas suffragari existimant; rum praecipue illam quoque: “Peccatum enim vestri non dominabitur; non estis enim sub lege, sed sub gratia;” et aliquas alias hujusmodi, quarum posthaec non est rationi consentaneum ut faciam mentionem (non enim nayera instruo piraticam), age paucis eorum argumentum perfringamus. Ipse enim egregius Apostolus in verbis, quae praedictae dictioni subjungit, intentati criminis afferet solutionem: “Quid ergo? peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.” Adeo divine et prophetice e vestigio dissolvit artem voluptatis sophisticam. Non intelligunt ergo, ut videtur, quod “omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque per corpus ea quae fecit, sire bonum, sive malum:” ut quae per corpus fecit aliquis, recipiat. “Quare si quis est in Christo, nova creatura est,” nec amplius peccatis dedita: “Vetera praeterierunt,” vitam antiquam exuimus: “Ecce enim nova facta sunt,” castitas ex fornicatione, et continentia ex incontinentia, justitia ex injustitia. “Quae est enim participatio justitiae et injustitiae? aut quae luci cure tenebris societas? quae est autem conventio Christo cum Belial? quae pars est fideli cum infideli? quae est autem consensio templo Dei cum idolis? Has ergo habentes promissiones, mundemus nos ipsos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei.”
Caput IX
Dictum Christi ad Salomen Exponit, Quod Tanquam in Vituperium Nuptiarum Prolatum Haeretici Allegabant
Qui autem Dei creaturae resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quae ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum AEgyptios. Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: “Veni ad dissolvendum opera feminae;” feminae quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiithaec administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem ceconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriae cupiditatem, mulierum insanum amorem, paedicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quae sunt his similia. Horum autem ortus, est animae interitus: siquidem “delictis mortui” efficimur. Ea vero femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quae etiam sunt mundo permistae et confusae substantiae, proprietati suae restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: “Quousque morientur homines?” Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animae dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: “Quoadusque pepererint mulieres,” hoc est quandiu operabuntur cupiditates. “Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccaturn quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,” inquit Apostolus: naturali autem divinae ceconomiae necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animae conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa morris, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitae propter eamdem causam. Proinde qua, prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata, propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum, seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quae est in came, cum dicit: “Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sire per vitam, sire per mortera. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos.” Per haec enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem prae sentiae in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quae deinceps sequuntur, ex ils, quae dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quae est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: “Recteergo feci, quae non peperi:” scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: “Omni herba vescere, ea autem, quae habet amaritudinem, ne yescaris.” Perhaec enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione praecepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, praeterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existlimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreate. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui praetextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctae cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et petit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, “assimilati jumentis.”
Caput X
Verba Christi Matt. xviii. 20, Mystice Exponit
Quinam sunt autem illi “duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in” quorum “medio” est Dominus? annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreate liberos, propter eam, quae est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, “maneat,” inquit Apostolus, absque uxore “ut ego.” Quiam vero effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cure pluribus quidera esse Creatorem ac prae sidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ira habet: sed est quidem etiam cure iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et Iiberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cure eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Dens. Fuerint autem aliter quoque tres quidera, ira, cupiditas, et ratio: caro antera at anima et spiritus, alia ratione. Forte antera et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quae omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animae naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quae sunt convenientia, odio autem habet ea, quae laedunt, sicut jubent mandata: “Benedices” enim, inquit, “benedicenti, et maledices maledicenti.” Quando autem his, ira scilicet et cupidirate, superior factus, et creaturae amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiae habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum quae ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo “duo et tres” in eodem “congregantur,” nempe in homine gnosrico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus aestimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judaeo erat Dominus, cum legera tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam cos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus “creatur in riorum hominem, quo inambulat et inhabitat” in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetae, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.
Caput XI
Legis Et Christi Mandatum de Non Concupiscendo Exponit
His sic ostensis, age Scripturas, quae adversantur sophistis haereticis, jam adducamus, et regulam continentiae secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quae Scriptura cuique haeresi contraria sit, cam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, “Non concupisces uxorem proximi tui,” prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quae dicit ex sua ipsius persona: “Audivistis legem praecipientem: Non moechaberis. Ego autem dico: Non concupisces.” Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum” captiva” habere consuetudinem. Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quae dominatur impulsio, probata sit prae finito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scripturn ostenderis, qui cum praegnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantera Moysis patrem, cure triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturae legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viii quidera seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judaeos paulatim proveheris ad continentiam, cure “tribus diebus” deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. “Nosergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus,” si ex praeceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sire tota simul Ecclesia. “Quareegredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.” Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quae adhuc vivebant in fornicatione, praeterea autem a prius quoque dictis haeresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Panlus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: “Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.” Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum hubeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in prim is, inquam, nuptiis. “Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quae in Christo est,” pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: “Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed ut servi Dei.” Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos: “Quimortui sumus peccato, quomodo adhuc riveruns in ipso? Quoniam veins homo nosier simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,” usque ad illud: “Neque exhibete membra vestra, arma injustitiae peccato.” Atque adeo cure in hunc locum devenerim, videor mihi non esse praetermissurus, quirt notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium praedicet Apostolus. Illud enim: “Non concupisces,” quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui praedicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: “Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces.” Quod si ii, qui sunt diversae sententiae, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quae deinceps sequuntur: “Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in came mea, bonum;” legant ae, quae prius dicta sunt; et ea, quae consequuntur. Prius enim dixit: “Sed inhabitarts in me peccatum;” propter quod consentaneum erat dicere illud: “Non habitat in came mea bonum.” Consequenter subjunxit: “Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum:” quod “repugnans,” inquit, “legi” Dei et “mentis meae, captivat me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore morris hujus?” Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: “Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et morris:” quoniam “per Filium Dens condemnavit peccaturn in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, seal secundum spiritum.” Praeterhaec adhuc declarans ea, qum prius dicta sunt, exclamat: “Corpus quidem mortunto propter peccatum:” significans id non esse templum, sed sepulcum animae. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, “Spiritus ejus,” infert, “qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis.” Rursus itaque voluptaxios increpans, illa adjicit: “Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex came vivunt, ea, quae sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne,” non ut quidam decemunt, “Deo placere non possunt,” sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiae: “Vos autem non estis in carne sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum camera vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.” Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, qum exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversae sententiae, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: “Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorein, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater;” hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat at pater, et timorem minatur.
Caput XII
Verba Apostoli 1 Cor. vii. 5, 39, 40, Aliaque S. Scripturae Loca Eodem Spectantia Explicat
Quod autem “ex consensu ad tempus orationi vacat” conjugium, doctrina est continentiae. Adjecit enim illud quidem, “ex consensu,” ne quis dissolveret matrimonium; “ad tempus autem,” ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore getere existimat, quod virginem alat, recte cam dicit esse nuptum damrum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitae suae instimtum augere ac intendere porefit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, quae ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde “episcopos,” inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiae prae esse sint meditati. “Unusquisque” ergo, “in quo vocatus est” opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: “Nam quae sub viro est mulier,” inquit, “viventi viro alligata est lege,” et quae sequuntur. Et rursus: “Mulletest alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia.” Sed in priore quidem particula, “mortificati estis,” inquit, “legi,” non matrimonio, “ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,” sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quae strut intus, cogitationibus, quae sunt contrariae veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur haereses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: “Ne sicut setpens decepit Evam,” quae “vita” dicitur, nos quoque inducti callidis haeresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptela connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionera reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere. His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelae, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit “simul convernire propter Satanam et intemperantiam,” pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, “serviturum duobus dominis:” per consensure quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiae et fornicationi et diabolo. Haec autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quae tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. “Cognitio” quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: “Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel.” Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli prae missione, nempe ho Theos dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: “Etrursus simul convenite propter Satanam,” in eum finera dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturae appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationera matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiae, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, “Veterem” quidem “virum,” legem; “novum” autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit prompter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitae perfectionem, quae agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit coelestem, qui apud se manserit, earn, quae est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret ceconomiae, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram prae diceret regenerationera, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturae officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidera est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? “Non” enim “quod Deus conjunxit, homo” jure “dissolverit;” multo autem magis quae jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem “mortui” sumus “legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrrexit ex mortuis,” qui praedictus fuit a lege, “ut Deo fructificaremus.” Quare “lex quidera est sancta, et mandatum sanctum, et justurn, et bonum.” Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quae sunt facienda, et prohibitionera eorum quae non facienda; reprehendens subjectum peccatum, “ut appareat peccatum.” Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legera initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si “lex saneta” est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum “quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,” non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam “sancti sunt filii,” Deo gratae oblectationes verborum Dominicorum, quae desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. “Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis.” Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes quamdoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui praecipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte “dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cure gratiarum actione. Sanctificatur enim per verburn Dei et orationem?” Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: “Bonum est carnero non coinedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum.” Et: “Bonum est manere sicut ego.” Sed et qui utitur, “cum gratiarum actione,” et qui rursus non utitur, ipse quoque “cure gratiarum actione,” et cure moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolae, quae moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia praecepta contineant, nusquam honesrum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum “vocatus est unusquisque” inoffense et perfecte eligens. “Et erat tetra Jacob laudam supra omnem terram,” inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationera, in earn dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: “Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et aerugo demolitur;” nec erubescit his addere ea, quae dicit propheta: “Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet.” Sed neque nos contradicimus Scripturae, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, pnedicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: “Operamini non cibum, qui petit; sed eum, qui manet in vitam aetenam.” Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: “Filiillius saeculi nec nubunt, nec nubuntur.” Sed hanc interrogationera et cos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, “filiis hujus saeculi,” non dixit ad distinctionera alicujus alius sacculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt saeculo, cum per generationera sint filii, et gighunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam praetergreditur: sedhaec generario, quae similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. “Unus est ergo Pater noster, qui est in coelis:” sed is ipse quoque Pater est omnium per creationera. “Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrein super terrain.” Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestrae essential, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cure haec sit alia satio in creatione. At, inquit, “Qui est caelebs, curat quae sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori.” Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam el, qui uxorem duxit, una cam conjugio etiam esse sollicitum de iis quae sunt Domini? Sed quemadmodum “quae non nupsit, sollicita est de iis, quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu:” ita etiam quae nupsit, et de iis, quae sunt mariti, et de iis, quae sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambae enim sant sanctae in Domino: haec quidem ut uxor, ilia vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: “Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat.” Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quae adversetur sufficientiae: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumifur apud Apostolum. De his dicit propheta: “Peccatis vestris venundati estis.” Et rursus: “Pollutus es in terra aliena:” conjunctionera sceleratam existimans, quae cum alieno corpore facta est, et non cure eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: “Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui prae esse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quae dam diverterunt post Satanam.” Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: “Servabitur autem per filiorum procreationem.” Et rursus Servatot dicens Judaeos “generationem pravam et adulteram,” docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: “sed seniorum traditionem, et hominum praecepta sequentes,” adulterate legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judaeos non erant admissae communes mulieres: verum prohibitum erat adulterinm. Qui autem dicit: “Uxorem duxi, non possum venire,” ad divinam coenam, est quidera exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: “Inveteravi inter omnes inimicos meos,” per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccaturn, et creatorera generationis.
Caput XIII
Julii Cassiani Haeretici Verbis Respondet; Item Loco Quem Ex Evangelio Apocrypho Idem Adduxerat
Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus, qui fixit princeps sectae Docetarum. Inopere ceete De continentia, vel De castitate, his verbis dicit: “Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter vero masculus: illa quidera ad suscipiendum, hic vero ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, essethaec constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos non esse arborem infrugiferam; transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tall cogitatione.” Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: “Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, eta conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendomm?” in hoc eadem decernens cure Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: “Cure interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cure femina, nec masculum nec femineum.” Primum quidera, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum AEgyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidera, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationera poenitentia et pudor consequuntur. Cure quis ergo neque iraeneque cupiditati obsequens, quae quidera et consuetudine et mala educatione auctae, obumbrant et contegunt rationem, sed quae ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex poenitentia, spiritum animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, “non inest in nobis nec masculus, nec femina.” Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir prae clarus plus, quam par sit, Platonice, animain, cure sit ab initio divina, cupidirate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.
Caput XIV
2 Cor. xi. 3, Et Eph. iv. 24, Exponit
Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cure dicit: “Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quae est in Christo.” Seal certum est, Dominum quoque “venisse” ad ea, “quae aberraverant.” Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quae hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in praeceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster ternpus praevenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam “quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam” ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quae praevenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: “Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,” nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. “Veterem” autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiae et obedienti regeneraae. “Pelliceas” autem “tunicas” existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cure de ortu hominis, iis consequenter, quae prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. “Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in coelo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus.” Recte ergo nos hae quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advencta essae peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.
Caput XV
1 Cor. vii. 1; Luc. xiv. 26; Isa. lvi. 2, 3, Explicat
Et rursus cure dicit: “Bonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat;” id veluti exponens, rursus dicit: “Ne vos tentet Satanas.” Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dicit, “propter intemperantiam;” sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cure nimium annuerit noster adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter aemulationem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult praebere occasionera. Merito ergo dicit: “Melius est matrimonio jungi quam uri,” ut “vir reddat debiturn uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem” hoc divino ad generationera dato auxilio. “Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus.” Non jubet odisse proprium genus: “Honora” enim, inquit, “patrein et matrein, ut tibi bene sit:” sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, “mundo dixit placere.” Rursus dicit Dominus: “Qui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat;” qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat caelebs. Utrisque ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens: “Ne dicat eunuchus: Sum lignum aridum;” haec enim dicit Dominus eunuchis: “Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quae cunque pruodaecipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus.” Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Infert autem iis, qui uxoremduxerunt, et dicit: “Electi mei non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, quia semen est benedictum a Domino.” Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces quaedam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem “exsecrationem” accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et haereses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas habet partes, sed nec qui caelebs est, dictus est, sed qui non gignit veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodieri, per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata erit honorabilior iis, qui absque recta vitae institutione solo sermone erudiuntur. “Filioli, modicum” adhuc sum vobiscum,” inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: “Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus.” Rursus ad Corinthios scribens: “Si enim decies mille paedagogos,” inquit, “habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vosgenui.” Propterea “non ingrediatur eunuchus in Ecclesiam Dei,” qui est sterilis, et non fert fructum, nec vitro institutione, nec sermone. Sed “qui se” quidem “castrarunt” ab omni peccato “propter regnum coelorum,” ii sunt beati, qui a mundo jejunant.
Caput XVI
Jer. xx. 14; Job xiv. 3; Ps. l. 5; 1 Cor. ix. 27, Exponit
“Exsecranda” autem “dies in qua natus sum, et ut non sit optanda,” inquit Jeremias: non absolute exsecrandam dicens generationem, sed populi peccata aegre ferens et inobedientiam. Subjungit itaque: “Cur enim natus sum ut viderem labores et dolores, et in perpetuo probro fuerunt dies mei?” Quin etiam omnes, qui praedicabant veritatem, propier eorum, qui audiebant, inobedientiam, quae rebantur ad poenam, et veniebant in periculum. “Cur enim non fuit uterus matris meae sepulcrum, ne viderem affiictionem Jacob et laborera generis Israel?” ait Esdras propheta. “Nullus est a sorde mundus,” ait Job, “nee si sit quidera una dies vita ejus.” Dicant ergo nobis, ubi fornicatus est infans natus? vel quomodo sub Adaececidit exsecrationem, qui nihil est operatus? Restat ergo eis, ut videtur, consequenter, ut dicant malam esse generationem, non solum corporis, sed etiam animae, per quam exsistit corpus. Et quando dixit David: “In peccatis conceptus sum, et in iniquitatibus concepit me mater mea:” dicit prophetice quidem matrem Evam; sed Eva quidem fuit “mater viventium;” et si is “in peccatis fuit conceptus,” at non ipse in peccato, neque vero ipse peccatum. Utrum vero quicunque etiam a peccato ad fidem convertitur, a peccandi consuetudine tanquam a “matre” converti dicatur ad “vitam,” feret mihi testimonium unus ex duodecim prophetis, qui dixit: “Si dedero primogenita pro impietate fructum yeniris mei, pro peccatis animae meae.” Non accusat eum, qui dixit: “Crescite et multiplicamini:” sed primos post generationera motus, quorum tempore Deum non cognoscimus, dicit “impietates.” Si quis autem ea ratione dicit malam generationem, idem eam dicat bonam, quatenus in ipso veritatem cognoscimus. “Abluamini juste, et ne peccetis. Ignorationem enim Dei quidam habent,” videlicet qui peccant. “Quoniam nobis est colluctatio non adversus camem et sanguinere, sed adversus spiritalia.” Potentes autem sunt ad tentandum “principes tenebrarum hujus mundi,” et ideo datur venia. Et ideo Paulus quoque: “Corpus meum,” inquit, “castigo, et in servitutem redigo; quoniam qui certat, omnia continet,” hoc est, in omnibus continet, non ab omnibus abstinens, sed continenter utens iis, quae utenda judicavit, “illi quidera ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem ut incorruptibilem,” in lucta vincentes, non autem sine pulvere coronam accipientes. Jam nonnulli quoque praeferunt viduam virgini, ut qua, quam experta est, voluptatem magno animo contempserit.
Caput XVII
Qui Nuptias Et Generationem Malas Asserunt, II Et Dei Creationem Et Ipsam Evangelii Dispensationem Vituperant
Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginera quae genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatera maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationera. Et hinc “Docesin” fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, “assimilatus est jumentis.” Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: “Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui.” Quod si dicat serpentera, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quae rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cura adhuc essent juvenes; justum quidera est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatera: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiae, per quara naturae, per quam angeli, per quam potestates, per quam animae, per quam praecepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. “Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet,” quod unxit artimam et uniit spiritui. Quomodo autem, qure est in Ecclesia nostra, oeconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesire, in came quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinae causespicere ad naturam divinnsiit, aeinformem et incorpoream? “Arbor enim vitae,” inquit prophem, “est in bono desiderio,” docens bona et munda desideria, quae sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cure uxore in matrimonio consuetudinem, quae dicta est “cognitio,” esse peccatum: eam quippe indicari ex esu “ligni boni et mali,” per significationem hujus vocabuli “cognovit,” quae mandati tmnsgressionem notat. Si autem hoc im est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitre. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum “cognitionis,” si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus cumvit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animae, inimicam per sanitatis restitutionem advenus ipsam muniisset. “Hoc autem dico, fratres, quod caro et sangnis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem.” Peccatun enim, cure sit “corruptio,” non potest babere societatem cure incorruptione,” quae est justitia. “Adeo stulti,” inquit, “estis? cure spiritu coeperitis, nunc came consummamini.”
Caput XVIII
Duas Extremas Opiniones Esse Vitandas: Primam Illorum Qui Creatoris Odio a Nuptiis Abstinent; Alteram Illorum Qui Hinc Occasionem Arripiunt Nefariis Libidinibus Indulgendi
Justitiam ergo et salutis harmoniam, quae est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cure quavis impietate suscipientes continentiam; cure pie liceret castitatem, qu secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo antem odio creatumm, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, cream est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revem “effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;” ut quiet ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati;” infeliciter illas audientes Scriptums: “Quae tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium.” Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: “Ne ambulaveris in via cum ipsis, declixia pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cure sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;” hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis, ait propheta, quas quidem Graeci kerkous appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum “irreque filii,” erede polluti, manus sibi afferentes, et homicidae propinquorum. “Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio,” nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, praecipit, “Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum,” inquit; “ut Deo vivare, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego,” ut vivebam per cupiditates; “vivit autem in me Christus,” caste et beate per obedientiam praeceptorum. Quare tune quidem in came vivebam camaliter: “quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.”—”In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,” a contraria vitae institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam “Iniquorum virorum mala est conversatio; et hae sunt vitae omnium, qui ea, quae sunt iniqua, efficiunt.”—”Vae homini illi,” inquit Dominus; “bonum esset el, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret. Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret. Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos.” Unde prae clare Apostolus: “Scripsi,” inquit, “vobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus,” usque ad illud: “Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.” Et quod matrimonium non dicat fomicationem, ostendit eo, quod subiungit: “An nescitis, quod qui adhaeret meretrici, unum est corpus?” An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? “Et ne fraudetis,” inquit, “vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:” per dictionem, “fraudetis,” ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quae praecedunt, ostendit, dicens: “Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;” post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quae est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: “Iis, qui sunt juncti matrimonio, praecipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non sepamri; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,” usque ad illud: “Nunc autem sancta est.” Quid autem adhaec dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cure “episcopum” quoque, “qui domui recte praesit,” Ecclesiquoae ducem constituat; domum autem Dominicam “imius mulieris” constituat conjugium. “Omnia” ergo dicit esse “munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia.” De ea autem voluptate, quae est praeter regulam: “Ne erretis,” inquit; “nec fornicatores, nec idololatrae, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebnosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sum us,” qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiae affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatae cognitionis titulo, eam, qu, efficiae ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. “Quod reliquum est, fratres, quaecuque vera, quaecunque honesta, quaecunque justa, quatres, quam aecunque casta, quaecunque amabilia, ques, aecunque bonbilia, ques, quam ingreae famue bonbilia, ques, quam ingredientae; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quae et didicistis; quae etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum.” Et Petrus similia dicit in Epistola: “Ut fides vestra et spes sit in Deum, cure animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;” quasi filii obedientiae, non configurati prioribus desideriis, quae fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: “Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.” Verumtamen quae adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et omtionem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quae sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.